HARUNDO

HARUNDO
HARUNDO
coronamentum apud poetas fluviorum: Hos enim ii iacentes, nudos, canâ barbâ, multumqueve promissâ, μυρίκην ἢ καλάμην ἐςτεφανωμεν´ους, myricâ aut harundine coronatos, fingebant, reste Dione Chrysostomo. Quâ ipsâ proin coronâ Tybrim donat Virg. Aen. l. 8. v. 33.
---- eum tenuis glauco velabat amictu
Carbasus, et crineis umbrosa tegebat arundo.
Item Mincium Idem Aen. l. 10. v. 206. uti Calydonium amnem Ovid. Met. l. 8. v. 694. et l. 9. v. 2. Peucona, Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 262. alios alii. Sed et homines saepe sic coronati. Et quidem Sosibius lacedaemonios, festis Promachiorum diebus, arundine vernaculâ redimiri solitos, tradit, apud Athen. l. 15. c. 5. p. 674. Quo exemplo, Hispanos quosdam capite gestare fundas iunceas, tres memorat Strabo l. 3. p. 68. Arundine quoque iuventutem Atticam, quae Academiam frequentabat, cingi consuevisse, utpote coronamento tenui, nec exquisito, discas ex Aristoph. in Nub. hisce, Act. 3. Sc. 3. v. 44.
Αλλ᾿ εἰς Ακαδημίαν κατιὼν, ὑπὸ ταῖς μορίαις ἀποθρέξεις
Στεφανωσάμενος καλάμῳ λευκῷ μετα σώφρονος ἡλικιώτου.
Inter Numina Gentilium, Dioscurorum huiusmodi corona propria credita est, etsi et Apollini gratam, propter arundines palustreslyris aptas, tradat idem Comicus Ran. vide Car. Paschal. Coron. l. 4. c. 1. De Harundinum vero variis generibus earumqueve usibus aliis bello paciqueve, inprimis in aucupiis, in domibus tegendis in luxu, in navigando: in scribendo, in tibiis Veterum etc. Vide Plin. l. 16. c. 36. Salmas. ad Solin. et supra passim, in vocibus Arundo, Calamus Canna. Addam saltem verbum, de Harundinum remedio, ab Aug. in coxendicis ac cruris sinistri aegritudine adhibito, apud Suet. c. 80. loco supra cit. ubi de Harenarum remedio. Quod quale fuerit, ne Medicis quidem praestantissimis notum, Casaub. suspicatur, non aliud id fuisse, quam cuius Cato meminit c. 160. et ex illo Plin. l. 24. c. 11. ubi ait: Cum averti carmine grandines credant plerique: cuius verba inserere non equidem serio ausim, quamquam a Catone prodita, contra luxata membra iungenda harundinum fissurae etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • arondinacé — ⇒ARONDINACÉ, ÉE, ÉES, adj. et subst. fém. BOTANIQUE A. Emploi adj. Plante arondinacée. Qui a la forme d un roseau : • 1. ... un seul arbre, sorte de phylique, haut de vingt pieds, et le « tusseh », plante arondinacée gigantesque, à tige ligneuse …   Encyclopédie Universelle

  • CALAMUS — I. CALAMUS Aromaticus, cuius mentio Ierem. c. 6. v. 20. Salmasio non nisi Indicus est, quem ideo Arabicum ac Syriacum nonnullis dici vult, quia ex India in Arabiam et Syriam advehebatur. Sed solum in India crevisle falsum, cum Mosis aevô Iudaeis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • aro-m (*ĝher-) —     aro m (*ĝher )     English meaning: reed     Deutsche Übersetzung: ‘schilfrohr”?     Material: Gk. ἄρον n. “ bistort, kind of reed “, ἀρί σαρον “ therefrom a small kind “; Lat. harundō “a reed; meton., for an object made of reed, a fishing… …   Proto-Indo-European etymological dictionary

  • Southern Reedbuck — Conservation status Least Concern  …   Wikipedia

  • arundinaceous — /euh run deuh nay sheuhs/, adj. Bot. pertaining to or like a reed or cane; reedlike; reedy. [1650 60; < NL, equiv. to L (h)arundin (s. of harundo reed) + aceus ACEOUS] * * * …   Universalium

  • aronde — [ arɔ̃d ] n. f. • 1180; lat. hirundo « hirondelle » 1 ♦ Vx Hirondelle. 2 ♦ Loc. Techn. (1458) À, en queue d aronde, se dit d un assemblage de charpente ou de menuiserie dans lequel le tenon et la mortaise vont s élargissant en forme de queue d… …   Encyclopédie Universelle

  • ARUNDO — I. ARUNDO Crescens, aucupii genus Veteribus in usu, vide infra Calamus Aucupatorius. II. ARUNDO in Bucolicis adhibita, quam vocem vide, an Indicis cesserit, quae sacchari dulcissimum fundunt liquorem, in dubio relinquitur. Has certe et Veteres… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALAMUS Indicus — seu Arundo Indica, in versibus Varronis, qui apud Isidorum citantur, Indica non magnâ nimis arbore crescit harundo: Illius e lentu premitur radicibus humor, Dulcia cui nequeant succo contendere mella. Dionysio Afro dicitur κάλαμος Ε᾿ρυθραῖος, in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALAMUS Structus — apud Propert. l. 2. Eleg. 19. v. 23. Haec igitur mihi sit lepores audacia molles Excipere, et structô figere avem calamô. in veter. Epigramm. σύνθεσις κκλάμων, structura calamorum, aliter crescens harundo, idem est cum Calamo ἰξευτικῷ, viscato… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALAMUS Tibialis — seu Auleticus, dictus est, qui tibiis idoneus. Et quidem inter varii generis harundineta, quibus abundabat Orchomenius lacus, harundinem tibialis calami etiam gignebat, cuius duo genera Zeugita, et Bombycias; ille, quod ex uno eius internodio… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”